Omnia mutantur, nihil interit

Omnia mutari, nihil interire quidam poeta olim cecinit elegantior, cui hodie facile credere possum, cum circa me omne subito mutatum sentio, essentia quidem conseruata. Nam cum fere uno abhinc anno nonnulla in melius mutari atque aliquid noui adferre statui sereno animo uultuque hilaro aduersis fluctibus et uentis occurrentibus, hoc in scriptorio sola eram, tantum uirtute duce et fortuna comite et ductore Retis omnium gentium caelo. Mentior, praeterire non possum meum Ludouicum Charlo, unicum sodalium semper ab initio apud me.

Primus qui meum scriptorium uisitauit carus Thersites fuit, deinde unus aut alter ingressus egressusque est, donec prima aestatis aura mihi attulerit sapientem Neminem. Diebus autumnis plurimae Latinae paginae aestiuis Interretialis solis radiis calefactae floruerunt et paulo post mea prima alumna intrare ausa est ad Latine scribendum et gelidos inter dies brumales iuuenes cordati dulcia dona Natalicia reliquerunt.

Vt uidere potes, mi iunior amice Jaume, mori ad renouandum necesse non est: Omnia mutari possunt, ut poeta dixit (qui passiua uerbi uoce usus est, quia forsitan sic agentes sileret ignotos uarios diuersosue), nihil intereunte. Sed de Philologia Classica, quid tibi dicam? Si omnia mutantur, ea quoque mutabitur, sed mutatio lentissima erit, nisi Cassandra fallitur, et nescio an ego ipsa uideam. Vtinam tu...!

Mala sunt moderna tempora poesi, mi dulcis Ludouice. Sed ad poemata Lusitana gustanda semper optima hora est. Multum nos delectauit, me et amicam Baeticam, illud carmen a Ruy Belo compositum, quod timida a femina in linguam Latinam translatum est (integrum legi potest in annotatiunculis commentarii superioris. Ego quoque commota fui): "Mare, mulier: modus alicui ualedicendi". Spero fore ut poematis inscriptio non significet tuam ualedictionem mei scriptorii!

Pro certo sciebam tibi, mi optime amice Stephane, placiturum esse illud "nullum uiolentum perpetuum". Mihi quoque cordi est "naturam non facere saltus", congruens superioribus cum uerbis Ouidianis. Nihilominus, "hic Rhodus, hic saltus": non oblita sum tuorum opusculorum quae libenter euoluo. Breui quoddam poema Latinum "per se" illustrare experiar, quod hoc in scriptorio uidebis.

Quam pergratum est mihi hoc in loco primum legere uerba Latina scripta ab homine qui aurâ uescitur uitaliori quam numquam uidi! Certe illud prouerbium Hispanicum de mulieribus Latine scientibus antiquum est, mi candide docteque Xauiere, sed adhuc hodie plurimis feminis siue Latinae linguae siue aliarum disciplinarum scitis, non bonus exitus necnon crystalli tecta. Quod ad rerum naturam attinet, iuxta Aristotelem philosophi "antiperistasim" dicebant eum motum "contra naturam" qui omnia mouebat et per quem omnia mouebantur, ita ut per eum quoque omnia quiescerent: ἀντιπερίστασις πάντα (Arist. Phys. 267a18; Analyt. Post., 98ª25). Nonnullis abhinc saeculis Hispani physici "noui" iocose "antiperistaticos" nuncupabant eis qui Aristotelicis rationibus -id est, translaticiis siue scholasticis- in Scientia utebantur.


[Dictionarium Hispanicum scientiarum artiumque uocibus
a Stephano Terreros y Pando compositum, Matriti 1783-93]

Sed quamuis Aristotelis physica eiusque methodi obsoletae sint, nonnullae attentae subtilesque magni Philosophi obseruationes, meâ quidem sententiâ, pro principiis quaerendi ueritatis mutari possint, sicut illi "uiolenti motus" siue reuolutiones de quibus mentionem facis, amice mi, ualde necessarias ne entropia omnia confundat, necnon ut aequilibrium ordoque naturae restituti sint. Postremo tibi plane assentior: ut Latinitatis professores, cathedrarii, doctores uel magistri Latine loqui auderent, necessaria esset uera reuolutio!


De te, mi recentior amice Alde, oriundo ex Argentina suauis linguae Hispanicae, non dissentio: omnibus in temporibus nonnullae feminae doctae semper fuerunt eaeque praetermissae, sed plures fuerunt quibus esse (uel conari esse) doctas non siuerunt. Pergratum mihi est nouas amicitias parare. Bene exspectatus uenis. Plura scire de studiis Latinis tua in terra mihi ualde placebit, tum tuis in paginis tum hoc in scriptorio.

Niuea ex Lexintonia nobis attulisti, mi care Nemo sapiens, facetissimum colloquium Erasmianum idque omnino idoneum. Alexandra et Cassandra naturâ congruissent cum erudita Magdalia:
_______

Magdalia: Sic olim rara avis erat Abbas indoctus, nunc nihil vulgatius: olim Principes et Caesares eruditione non minus quam imperio praeminebant. Neque tamen usque adeo rarum est, quam tu putas: sunt in Hispania, sunt in Italia non paucae mulieres adprime nobiles, quae cum quovis viro queant contendere: sunt in Anglia Moricae, sunt in Germania Bilibaldicae et Blaurericae. Quod nisi caveritis vos, res eo tandem evadet, ut nos praesideamus in scholis Theologicis, ut concionemur in templis; occupabimus mitras vestras.
Antronius: Ista Deus avertat.
Magdalia. Imo vestrum erit hoc avertere. Quod si pergetis ut coepistis, citius anseres concionaturi sint, quam vos mutos pastores ferant. Videtis iam
inverti mundi scaenam: aut deponenda est persona, aut agendae sunt suae cuique partes.

________

Finire tandem meas cogitationes hebdomadales cupio cum aliquo noui quod me affecit gaudio quod sim Philologa Classica:

Superiore hebdomadis fine haec inscriptio Latina graphio scripta reperta est Gaditano in theatro Romano.


Num reuera putatis, amici, illo in lapide incisum esse "LATRO, BALBE"? Hoc saltem nonnulli archaeologi raptim existimauerunt, quorum uerbis additi sunt alii errores in periodicis et foris interretialibus.

Forsitan alias dicam quid putent Gaditani philologi latini.

Nuperrime hanc definitionem, congruentem omnibus cum rebus hodie scriptis, per amicum Aldum legi:

Philologia, ars legendi lente attente prudenter

Vtinam omnia mutentur, non solum Philologia Classica moderna (aut, ut melius dicam, methodus ad linguas Classicas docendas). Spero autem fore ut rerum natura siue essentia non intereat umquam.

Comentarios

  1. Anónimo16:06:00

    Ut dicebat John Updike: while we have people over the earth, we will always have poetry...

    Valeas semper, dilectissima Sandra. Ludovicus

    ResponderEliminar
  2. Dum sensibilia sinceraque corda exstent, mi Ludouice, uera semper poesis.

    ResponderEliminar
  3. Cara Sandra,

    De omnibus his rebus tecum consentio
    Plura de studiis Latiniis mea in patria scire vis. Sit ita, ut vis. Si iubes, libentissime faciam. Fortasse de his rebus latine scribam -nondum scio!- sed mea in pagina.

    Interim cura, ut bene valeas.

    ResponderEliminar
  4. Anónimo18:42:00

    Mea erga te, carissima Sandra, admiratio continuo in singulos dies crescit. Haec omnia attente et ouans legi. Quam optima sunt! quam perleganter scripta!
    Certe: omnia, ergo et nos, mutari possunt et possumus. Etsi sola, ut ais, incepistis, nunc multi sunt, sodales, amici, alumni etc, qui et te legunt et tibi aliqua latine scribunt. Forsitan aliquid simile facere scirem. Cura ut ualeas.L.Charlo

    ResponderEliminar
  5. Gratias tibi, care Alde, de tuis uerbis semper bene exspectatis. Sed ubi dicis “nondum scire” de his rebus Latine scribere et fortasse tua in pagina Hispanice exarata scripturum esse, noli curare, si de lingua Latina loqueris, tibi legam ubique. Sed sine me tibi aliquid confiteri: nescio an in Argentina pariter fiat, sed saltem in Hispania res ita se habet: aliud est Philologia Classica, aliud est Latine loqui scribereque. Fere unum abhinc annum uix duas tresue lineas Latine exarabam easque ualde mendosas insulsasque. Nondum fluenter eleganter scribo et plurima menda labuntur, sed laeta sum. Quare ? Responsum expressum scriptumque est hoc in commentario «Omnia mutantur, nihil interit» nuncupato. Quamobrem si linguam Latinam amas, hoc tibi dico hodie die amantium: optimus amasius sis eamque ames integre, Latine legendo, Latine audiendo, Latine scribendo, Latine loquendo.

    Mea quoque erga te, carissime sodalis, dilectio in singulos dies crescit. Nescio an multi sint, sed nonnulli sunt qui uerba hîc exarata legunt, non solum mea, sed etiam meorum amicorum, praecipue discipuli qui mirati sunt cum uiderent quam grex diuersus Latinâ linguâ utatur ad modernas cogitationes exprimendas et hae res eorum animum accendunt ad incumbendum in Latinitatem uiuam. Hoc saltem mihi dicunt nostris in scholis quidam alumni qui simul tristiculi uident quomodo Philologia Classica Gaditana mutabitur, rationis Bononiensis causa, ubi tantum fortiores siue sapientiores (an immo potius insipientiores?) supererunt, quasi illa Darwiniana selectio naturalis ageret corrupta inhumanaque. Fortunatus tu, amice Ludouice, qui huius mutationis partes primas non ages, quoniam cito rude donatus otio amoeno frueris.

    ResponderEliminar
  6. Omnia mutari, et nil vere interire, ac summum materiae prorsus eandem manere, satis constat. Atque ut omnipotentia Dei opus erat, ut aliquid crearetur e nihilo, ita et similis omnipotentia requiritur, ut aliquid redigatur in nihilum.

    Sic Fanciscus Bacon, quinta in Cogitatione de Natura Rerum, qui illa lingua usus est ad suas cogitationes conscribendas quae numquam interiit, etsi per saecula aliquantulum mutabatur (nam omnipotentiae nomen apud Ciceronem puto nusquam posse reperiri).

    At quid de inscriptione illa? Quid sentis tu? Qumodo legis et intelligis illa verba incisa quae supersunt?

    ResponderEliminar
  7. Vix mihi uaco, quoniam hos dies tandem noua Classicae Philologiae studiorum curricula paramus et nobis plurima conuenticula agenda et schedae explendae sunt, sed amicis semper minutas inuenio ad respondendum, maxime die hodierno duodeuiginti mensis Februarii. Plura dona natalia recepi: filiolus Xauierus, ubi bene mane experrectus est, mihi LATINE dixit: "Cara mater, cara mater, amo te multum, multum, multum... Felix dies natalis!" Amici pulchras epistulas unumque poema dulce ad me dicatum LATINE scripserunt. Cum quodam amico per telephonum LATINE collocuta sum eiusque uerba LATINA audiui exposcentis mihi omnia fausta. Postremo commentariolum tuum, Nemo, lego. Ago tibi gratias mille illa ob uerba Baconiana de diuina rerum natura a me penitus uenerata, quippe quibus magno gaudio affectata sim. Gratias omnes persoluo pro tam optimis donis!
    Fortasse, amice mi, Philologia Classica Gaditana nobis sit, haud mera, sed mixta Hispanicis disciplinis. Speramus fore ne ea proiicienda sit in sterquilinium, "quo Tartarea colluuies atque omnium malorum sentina confluit" illo a rectore salso tantum in nomine suoque comitatu sinistro. Nostro in curriculo una aut altera schola erit (saltem hoc conabor) ad Latinam linguam docendam modo uiuo atque iuxta methodum actiuam siue "naturam".
    Ceterum, de inscriptione nondum mihi est potestas dicendi aliquid. Impraesentiarum quidam grex technicus, ut sic dicam, in eius studium incumbit. Vale multum, mi care Nemo sapiens, et gratias iterum atque iterum tibi.

    ResponderEliminar
  8. Anónimo0:05:00

    Ad Sandram, amicam dilectissimam, die hodierno, duodeviginti mensis Februarii:

    http://www.youtube.com/watch?v=XLFKm79tEBQ&feature=related



    Valeas multum et multum et multum. Ludovicus

    ResponderEliminar
  9. Felicissimum diem natalem tibi, Sandra doctissima, exopto!

    ResponderEliminar
  10. Gratias plurimas ambobus, Nemo generose, Ludouice amabilis. Musicum donum Lusitanum perpulchrum est idque omnino concinnum meis ocellis.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria