Entradas

Vota reconvalescentiae trigae

Imagen
     Postquam a quodam conventu Nebrissensi nuper celebrato domum reveni, morbo Covid affecta sum. Quamquam nunc crebro non tussio neque pituita nasi molestissima mihi est neque febricito, adhuc aegroto, nam caput multum mihi dolet. Anna Elissa Radke nudius tertius ad me misit epistolium, quo nuntiabat libri quarti versionem illius seriei ad Ucrainam dedicatae c.t. FUNDA DAVIDIS, iam fere paratam mox in lucem edituram esse. Huius libri tertia et ultima pars redolet dulcem et tenerrimam spem, nam pueri et puellae sunt qui partes primas agunt hoc in magno theatro mundi per vitam simplicem et cottidianam Gregorii et Catharinae, liberorum optimae feminae et doctae magistae Ucrainensis, amicae Annae Elissae carissimae nomine Ludmillae, atque nunc quoque mihi amicae.         Huic volumini quarto optima poetria rogavit me praefatiunculam adponere et gratanter feci. Etiam Anna Elissa prooemium poeticum concinavit in quo ea ipsa, Ludmilla et ego quasi equae sorores trigam trahentes vid

De clade Hispanica quae evitari potuit

Imagen
     Clades et calamitas modo subitoque in nostram patriam advenerunt Hispaniam. Causa fuit quaedam aeris frigidi perturbatio DANA litteris compendiariis apud nos nuncupata, quae Hispanice “ D epresión A islada en N iveles A ltos” sibi vult, id est, depressio aeris frigidi in maxima altitudine semota.       Perturbatio haec vulgo ‘gutta frigida’ appellata est. In Hispania apparet cum aer gelidus ex regionibus summis Europae Occidentalis lente et pedetemptim progreditur et descendit, atque ubi primum aerem calidiorem et humidum maris Mediterranei collidit, caeli et aquarum intemperiem generat et procellas et inundationes.     His diebus nuper elapsis urceatim pluit et tempestates pluvias largas civerunt. Deo gratias in meo oppidulo Gaditano imbres non multum saevierunt in nos atque familia salva est. Veruntamen multi homines mortui sunt (usque ad diem hodiernum plus quam ducenti), multi adhuc quaeruntur, multae civitates rabidis aquis vastatae ac luto caeno limo sepultae sunt, maxime i

Terna arma mouenda

Imagen
Terna arma movenda      A D D. JOANNEM YRIARTE elegantissima carmina pangentem.        Qui te, Yriarte, audit Latio sermone loquentem,              Tempora Virgilii iam rediisse putet.         Et numeris miranda refers, miranda soluto               Ore, tibi musa est nescia parva loqui.         Denique tam solers tua pingit lingua figuras,                 Pictor ut et sculptor rarus habendus eris.        In quodam libro, in cuius fronte imago haec supra adposita inspicitur, nonnulla carmina inveni a puero tredecim annos nato conscripta anno 1754. Illi versus ad latinistam, helenistam, librorum custodem librorumque optimum auctorem et clarissimum poetam Hispanum Ioannem Yriarte  (1702-1771) dedicati sunt.         Imago ad Regiam Academiam Artium Nobilium Matritensem rege Ferdinando VI anno 1752 inaugurata pertinet atquet adhibita est saeculo XVIII. Supra basim triangularem apparent insignia trium Artium laureā coronā circumdata. In solo conspicitur columna classica truncata, malleus,

De diebus Canicularibus sive de tempestate Sirio cane infecta

Imagen
Sub amabilissima arboris umbra caniculam ferre conabar, cum urbem Hispaniae septentrionalis quandam visebam .   Mense Augusto nuper delapso, incolae Hispanienses tempus aestivum calidissimum omnis aevi aegre tulimus. Calor primum locum horno obtinuit in quibusdam locis, maxime meridionalibus et mediterraneis, ut puta Cordubae aut Caesaraugutae, quorum calores ascenderunt ad 40m gradum Celsianum die octavo Veneris. Tabula geographica: Eltiempo.es         Sunt qui affirmant hunc fuisse quartum quem modo hodierno “aestus fluctum”, vulgo “ola de calor” aut “heat wave” dicunt. At ego “ flagrantem Caniculam ” Romane dicere malo. Plinius quidem ille Maior: “Ardentissimo autem -inquit- aestatis tempore exoritur caniculae sidus sole primam partem leonis ingrediente, qui dies XV ante Augustas kalendas est”.          Qua de causa una cum familia dies feriatos degi in septentrionibus Hispanicis meridiem ardentissimum fugiens inde a die quinto usque ad diem decimum tertium. Dies Solis autem undec

Quid prosunt libri?

Imagen
   Libros amo, eos scilicet non tantum oculis evolvere, verum etiam naso olfacere et manibus digitisque tangere. Plurimi quidem mihi sunt et in hoc insulso scriptorio et in meo librario domestico.        Plinius Maior dicere solebat (teste consobrino) 'nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset', unde nata est eius magna Naturalis Historia , quam Erasmus ille Roterodamus non opus, sed thesaurum rectissime existimabat, utpote quod libri sint arcae gemmas pretiosissimas continentes, ad quas aperiendas tamen clavibus idoneis egeamus.   Libri enim sunt tanquam specula translucida, apertae fenestrae, vitrea ianuae, transitus idonei, spissae paenulae, ferreae ancorae, solida petaura, tuta effugia, tranquilli recessus, calidae lodices, tapetia volantia, phari et lucernae luminosae. Denique libri plerumque sunt instrumenta optima ad nos ipsos noscendos indeque ad alios noscendos, ut homo non sit lupus homini, cum qualis sit non noverit.   At his diebus aestivis novum li

Cur Latine loquendum sit

Imagen
Posteaquam annus hic novus bis millesimus vicesimus quartus initium cepit, negotiis plurimis academicis sepulta sum, qua de causa vix vacavi atque tempora subseciva fere nulla mihi fuerunt ad faciendum id quo maxime delector, scilicet ad Latine scribendum. Multa quidem Latine legi et sola et una cum discipulis Gaditanis, sed pauca quidem scripta in lucem protuli.        In novissimis “foliis”, quae in Ephemeride Lydia Ariminensis scripsit, ea sese interrogabat cur hodierno tempore ipsa Latine scriberetur vel loqueretur et rationem suam dedit. Qua ratione perlecta in mentem meam statim venerunt verba, quae quaedam profestrix nomine Ingvelde Scholz pulchre expressit ad dicendum “Cur Latine loquendum sit”.         Hanc opinionem olim legi in libro ab humanissimo Michaele von Albrecht anno 1989 in lucem edito, cui titulus Scripta Latina. Accedunt uariorum Carmina Heidelbergensia dissertatiunculae colloquia est, quem librum hodie in tabernis librariis invenire emereque difficile est. Quam

Cantiuncula ab Urbe Bonaerensi ad me missa

Imagen
    Abhinc nonnullos dies per epistulam electronicam nuntium poeticum accepi ab urbe Bonaerensi missum auctore Radulfo Lavalle, utpote qui sodalibus Latinitatis fautoribus nuntiaret novissimum fasciculum ab ipso editum c.t. "Carmina Hodierna" ( nº 13, a. 2023 ). Hoc in opusculo carmina hodierna Latine concinnata sunt, quae autem Hispanice commendat et explanat. Cantiunculam (vulgo "coplilla") mihi immeritae dedicat versibus octosyllabis, quae evolvi grata et subridens.         Gratias enim maximas ago Radulfo pro versibus iucundis, quos etiam vobiscum, optimi lectores et lectrices candidae, in hoc scriptorio compartiri volo:     Alma lux humanitatis,   quam decorat Gaditana   Urbs, tibi plurimas gratias!   Immo, vere decoraris…   at etiam Gades illustras   tuo calamo Latino.   Ab orbis remota parte   salutationem accipe.

Felicem et faustum et salsum annum novum 2024!

Imagen
Imago in Museo Plantino-Moreto Antuerpiensi a me ipsa expressa.     Huic anno MMXXIII hodie 'VALE' dicimus. Inter res multas quibus experta sum ante omnia iter praepono quod proxima  aestate in terram Belgorum cum familia Gaditana feci. Locos miros perlustravimus inter quos Antuerpiam visimus, ubi in museum Plantinum-Moretum una cum carissima sorore Sylvia intravi. Plurimas huius Musei imagines ope lucis expressi et hanc supra appositam vobis selegi. Illic sententia evolvi vobis licet ea quae est: "Ite ad fontes!", cuius dicitur Erasmus ille Roterodamus auctor fuisse. Hoc die anni ultimo sententiam istam imperativam sive consilium quaesivi et ille immo potius verba  anno 1519 dixit haec: lampridem male habet eos efflorescere bonas literas, efflorescere linguas, reuiuiscere veteres authores, quos antehac exedebant tineae puluere opertos, mundum ad fontes ipsos reuocari .    Annum novum MMXXIV,  qui iam iam incipit, v obis omnibus, mihi fideles lectores lectricesque c

De labore qui his mensibus me rapuit

Imagen
Quidem "labor improbus" his mensibus iam delapsis me ita rapuit ut de rebus politicis academicisque tantummodo cogitare atque agere possem. Labor ille politicus ad finem (Deo gratias!) pervenit et nunc ad pristinum statum redeo et liberatam me habeo.      Amicae Annae Elissae Radke, poetriae humanissima et insigni, gratias summas ago, quod carmen composuit hendecasyllabis Phalaeuciis puclhre concinnatum atque mihi dicatum. Honori maximo est mihi, etiamsi argumentum ex aliqua parte non sit verum: nam non desinam legere umquam eius carmina... ne in isto libro quidem facierum!       In Scritporio Academico Latinum hoc, quod in rete omnium gentium in lucem edo, locus praecipuus habet. Ecce vobis:      Cum Sandra desiit legere carmina mea        in Libro facierum        Miror, quo labor improbus fidelem       lectricem rapiat meamque amicam,       ut desiverit illa opusculorum       nonnullum inspicere et „placet“ notare.       «Carmina, ite procul, nihil Camenae       prosunt mun

De mammis et papillis muliebribus

Imagen
Cerevisia "Mamma" inscripta.          Nuper ex terra Belgica redii salva incolumisque una cum familia (tredecim cognatis) post varios dies peregrinans per Bruxellam et Brugas et Antuerpiam et Lovainam. Iter iucundissimum fuit, de quo hodie tantum pauca dicam, maxime de quadam cerevisia Belgica, quam illic gustavi cum filia aliisque familiaribus.      Mirati quidem sumus pro cerevisiae nomine et pittacio et imagine, qua lagoena et pocula ornabatur, scilicet mammis et papillis, tamquam si foret aliquid cottidianum et usitatum. Aliquot dies post quam in patriam Hispanicam redii, apud nos controversia quaedam orta est, quia quaedam cantatrix clarissima , dum in concentu canebat, pro mulierum dignitate coram spectatoribus contionata est et defendit libertatem palam monstrandi mammas et papillas, sicut viris haec potestas est.            Multae voces contra hanc feminam sublatae sunt ab eis qui hoc carpebant et plurima in eam legi et audivi insulsa, quae hic scribere nunc nolo. Mam