Facetiam paruula in bibliotheca electronica telephoni gestabilis legi hanc salsissimam, quae inter alias mihi arrisit multum, dum Olysippone Hispalim nuper uolabam. Mihi ipsi promisi ut hoc in insulso scriptorio eam excriberem non solum uobis, lectores mei fideles, sed etiam mihi, ut uidelicet numquam immemor eius essem. Auctori enim (uel potius compilatori) nomen est Gaspar Ens, natu Batauus,in Germania autem plurimos annos uersans saeculo septimo et decimo atque, ut liquet hac aliisque eius historiolis, amicissimus Hispanorum: Astus astu uictus In comitiis Augustanis , quum inter uariarum nationum homines, quaenam gens, Itali, Hispani, Germani etc. reliquas sollertia et ingenii acumine uinceret, sermo ortus esset, duo, Hispanus unus, alter Germanus, deposito uiginti Ducatorum pignore certamen inierunt, uter ingeniosius furari posset. Iactat Hispanus se incubanti auiculae oua subtrahere ita uelle, ut auicula nihil qu...