Entradas

FERIAE AESTIVAE FINITAE SVNT

Imagen
      Feriae aestiuae finitae sunt et incipiunt labores et sessiones academicae: non mihi erunt multa tempora subseciua ad Latine scribendum necnon ad legendas alias epistulas aut commentarios, sed mihi conandum est.        Hodie GREGEM reliqui atque omnibus ualedixi. Hic non sermonis Latini peritior facta sum, quia Latine de quibuslibet rebus disserere multum non potui, sed nouos amicos quibus cordi est linguam Latinam uulgatiorem reddi, noui.        Nunc tantummodo SCHOLAM ibo: placidus et iucundus locus uidetur magisque consentaneus meae Latinitati insulsae.          Martinus Zythophilus , quidam Vindobonensis sodalis SCHOLAE , salsissimus et optimus poeta, hoc epigramma meae salsae imagini dicatum nonnullis abhinc diebus composuit: Pro tua imagine sal stupefecit et ora requiro:               _an caput huic simile est - heu! - tibi, Sandra, sali? ...

O NOVA TEMPORA! O MIRA!

Imagen
En uobis, amici lectores, quoddam nuntium editum in Circulo Latino Matritensi . "Lingua Latina mortua est! Omnibusne locis? Minime! Nonnullis orbis terrarum locis lingua Latina adhuc vivit et floret. Ante diem decimum Kalendas Septembres (nostra lingua 23. August) statio televisifica, quae 3sat appellatur, etiam relationem televisificam nominis " Kulturzeit extra " totam Latine versam per aetherias undas transmittet - sic!" VIDETE ex. gr.: Mare Nostrum ! " Lingua Latina mortua est, vivat lingua Latina! Salvete, domini dominaeque. Benigne vos excipimus, qui transmittamus relationem temporis culturae televisificam singularem - totam Latine versam, quod non dubie iam intellexistis. De mortuis nihil nisi bene. Estne Latinitas re vera mortua? Audeamus et experiamur proferre communem relationem televisificam Latine versam. Lingua Latina ibi inveniri potest, ubi nemo hanc esse suspicetur. Exempli gratia medio in ventre Angelinae Jolie notis Latinis compunctum est: ...

FILIAE ALEXANDRAE DE VITA ET MORTE ET PALINGENESIA

Imagen
Carissima filia, Cassandram rogaui ut Tiresiam consultaret de uita et morte et palingenesia, auditis apibus bombilantibus. VERG. georg . 4, 548-458 : Haud mora; continuo matris praecepta facessit; ad delubra venit, monstratas excitat aras, quattuor eximios praestanti corpore tauros ducit et intacta totidem cervice iuvencas. Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus, inferias Orphei mittit lucumque revisit. Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis, immensasque trahi nubes , iamque arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis. OVID. Fast . 1. 379-380 : ... fervent examina putri de bove: mille animas una necata dedit . En tibi nonnulla quae ille Tiresias dixit: "Mortis tempus etiam uitae pars est, necnon pulchri moriendi modi sunt. Sed aliud est "mors" et aliud "letum": mortalia sunt quae mori possunt, letalia sunt mortis causae quae terribiles fieri possunt...

O MORTE IPSA MORTIS TEMPVS ET MODVS TERRIBILIVS!

Imagen
Filiola heri quaesiuit a me si sapientium esset mortem reformidare, ubi primum illam certiorem feci terribili de aereo casu Matritensi . Ego respondi: “Mi filia, mortem reformidari humanum est. Sed morte ipsa mortis tempus et modus terribilius fieri potest".    [v 16] C. PLINIUS AEFULANO MARCELLINO SUO S. [1] Tristissimus haec tibi scribo, Fundani nostri filia minore defuncta (Minicia Marcella, cf. CIL 6, 16631). Qua puella nihil umquam festivius amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi. [2] Nondum annos XIIII impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia. [3] Ut illa patris cervicibus inhaerebat! ut nos amicos paternos et amanter et modeste complectebatur! ut nutrices, ut paedagogos, ut praeceptores pro suo quemque officio diligebat! quam studiose, quam intellegenter lectitabat! ut parce custoditeque ludebat! Qua illa temperantia, qua patientia, qua etiam constantia nov...

DE QVODAM QVI VITALIORE AVRA VESCITVR

Latinam epistulam perlegi hodie uel pulcherrimam ex omnibus quae unquam in manibus meis ceciderint. Narrant enim illae litterae quoddam iter Adriaticum-Balcanicum duorum amicorum, quorum alter describit ad uiuum omnia quae fecerunt, uoluptatem quam ceperunt propter permiras ualles, altos montes, innumeras insulas quas inter Italiam et Sloueniam repertas perlustrauerunt. Non quidem est ille rex ullus, neque imperator uel princeps nec dux nec magnatus res suas gestas describentes, nec epistula est tamquam illae Plinianae aut Ciceronianae, sed omnia quae legi, quae dixit ille candidus homo qui uitaliore aura uescitur quam non uidi umquam, non possum exprimere uerbis quantum animo gaudium et simul maerorem acceperim. Lumina mea umescerunt cum sensi illum strenuum hominem coram tam miris pulchritudinibus Naturae, quam ego ipsa penitus amo et uereor et ueneror, non flere nequisse quia directe eas uidere nequebat. Vtinam ego mea lumina per nonnullas horas mutua illi dare possem pro aliquantul...

HOLBERGIANA MARGARITA DE HISPANIS

Imagen
Holbergi librum legere pergo - paulatim lenteque quod per interretem legendum est atque ordinatrum in litus ferre difficilius est: editio latina impressa urgens est! - placidissimas inter has ferias aestiuas, optime comitata libro amoenissimo diffusoque De mundo classico a Robino Lane Fox scripto , salsissimis marinis auris necnon amicis et cuncta familia (pater melior se habet, Deo gratias). En uobis alia margarita seu potius unio solidissimus de Hispanis (exterarum nationum ac gentium ceterarum bona uenia paceque dixerim) reperta in illo Itinere subterraneo : EADEM EVROPAEIS SVNT ALIMENTA QVAE NOBIS [i.e. "ciuibus subterraneis"]. HISPANI VERO SOLA AVRA VESCVNTVR . VERG. Aen . 1, 546 : si fata virum servant, si vescitur aura aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris; 3, 339 : superatne et vescitur aura ? Valete quam plurimum

DE AFFIGENDO GAMMAM ET ALIIS LITTERARIIS LVSIBVS

Imagen
Nemo ille Kencktukianus salsus amicus quandam margaritam Holbergianam, quae in quodam itinere subterraneo reperta fuit, occasione suae eruditae salsilaginis euasit unionem (non caepam , mi facete amice, Latine scribens, Anglice cogitans) solidissimum et pretiosissimum. Grammaticis enim poetisque nouatoribus, saepe nugatoribus, litteris uerbisque ludere cordi fuit, sicut iuueni illi Kencktukiano qui suo nomine ludit, ut nemo gammam affigere possit sibi, sed Nemini (quamquam huic amico sapienti umquam nemo poterit, ut iam dixi). Lucianus Samosatensis reuera de uocalium iudicio siue consonantium litem scripsit. Quidam scriptor anonymus quoque Latinos uersus Priapo dicatos composuit litteris ludens. Ausonius ille rhetor ludit litteris in suis nugis arte confectis ( Technopaegnion ) et epigrammatibus. Etiam Franciscus Cascalius ille humanista Murciae etiam lusit. En unum eius epigramma quod de uerbis et dicendi modis siue antiquariis siue nouatoribus uersat: Francisci Cascalii Epig...

De quadam margarita Holbergiana

Imagen
Holbergianum librum legere pergo. Ecce quaedam margarita pretiosa in illo Itinere subterraneo  inuenta: "Grammatici componunt certum genus militiae, pacem publicam turbans. Differunt ab aliis bellatoribus in eo, quod pro chlamyde togis, pro gladio stylo utantur. Aeque pertinaciter hi pro literis ac syllabis, ac alii pro libertate, pro aris, ac focis dimicant." Alias alia. Valete

FELIX DIES SIGNANDVS MELIORIBVS LAPILLIS!

Imagen
Hodie est septimus dies natalis paruuli filioli..! Felix lux diesque mihi signandi melioribus lapillis ! Ceterum apposite quidam liberos ueras esse parentum appendices affirmarunt, quoniam liberi, cum imago animi et corporis parentum sint quasique in iis mater aut pater uiuat, multa quoque explere possunt quae a patre aut matre inita atque aut horum obitu aut nouarum rerum machinatione impedita, ad se dimanarunt perficienda quidem, sed parentibus nonnihil adscribenda. Ita namque Alexander ille Magnus [- Nudius tertius pelliculam "Alexander" denuo uidi et amoenum librum de Mundo Classico: epica historia ab Homero usque ad Adrianum adhuc lego quem uobis commendo- ] uera fuit Olympiae matris et Philippi patris appendix et quasi magnarum huius molitionum supplementum. Nam cum uniuersi expugnationem orbis Philippus inchoasset, eandem filius non incipere, sed prosequi ac supplere uisus est et quam haud dubie perfecisset, nisi praematura fuisset sublatus morte. *Alexander Mag...

DE MOTIBVS VOLATIBVSQVE DIVERSIS

Imagen
Quidam Carolus, particeps " Gregis Latine loquentium " (seu potius "scribentium", ut uera dicam), hanc pulcherrimam imaginem photographicam nobis ceteris sodalibus misit nonnullos abhinc dies. Primo fumum, halitum siue caliginem perspicere mihi uisum est, sed, ut postea creui, hoc photographema, quod mira arte ab Helena Argaet Australiana captum est, uolatilium albam turbam describebat. Sunt enim Cacatuae sanguineae siue Corellae , psittacorum similes, quae humanam pronuntiationem atque articulatam uocem et cantilenas aemulant. Haec uolucres non motu , quod aiunt, tonico sese in uolando exercent -hoc genus uolatus tantummodo uolucribus uelocioribus atque ualentioribus, ut aquilis et accipitribus et aliis maritimis contingit-, sed potius huc atque illuc uolitant . Illae expandunt alas pendentesque raro interuallo quatiunt, haec crebius, ut Plinius explicat (X 111). Quamobrem earum motum photographica cum machina apprehendere difficilius est. [Mihi in mentem uenit...