Entradas

De quodam antiquo prouerbio nouato

Imagen
Imago sumpta  hinc  [ ERLICH ]

De gente tantum uiuente halitu et odore

Imagen
   Latine exstat locutio mira atque rara quae est 'uesci aura' uel 'uesci auris uitalibus' sensu 'uiuendi' usurpata a poetis Vergilio ac Lucretio , quod tamen mirandum non esset, utpote quibus atque pictoribus quidlibet audendi semper fuerit aequa potestas: Maro quidem concinauit uersus hos:  'quem si fata uirum seruant, si uescitur aura aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris" et 'superatne et uescitur aura ?' Atque etiam poeta qui  De rerum natura  cecinit, uersum panxit uerbis his: 'uides uesci uitalibus auris '      Maurus Seruius Honoratus, in Vergilii Aeneidos libros  explanauit locutionem per Plinium nostrum, cuius opusculum grammaticum de 'Dubio sermone', proh dolor, desideramus: si vescitur aura vescor illa re, ut alibi "vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis". nec nos decipiat quod dicit Plinius* , ut elocutiones ex similibus formemus; na...

De Gaditano Erasmiano

Imagen
       Hos dies in quibus commentationi operam dabam mittendae ad quosdam commentarios periodicos, dum in bibliotheca atque per rete notitias quaerebam diuersas de humanistis Europaeis easque perscrutabam, casu offendi uni Erasmi Colloquiorum Familiarium, quod studium meum excitauit maximum non tantum propter eius titulum q.e. ' Synodus grammaticorum ', in lucem editum, nisi fallor, anno 1529, sed potius ob nomen unius septem collocutorum, id est ' Gaditanum '. Lugduni Batauorum 1729        Mirabar etenim praesertim duabus causis, nam me ipsa interrogabam et quid ageret Gaditanus quidam in uno opere Erasmiano et quam partem ageret hoc in 'synodo grammaticorum' conterraneus hic meus, qui in Albini grammaticos numerantis manu laeua capit septimum ultimumque digitum, nempe indicem. Sunt enim septem litteratores hoc in conuentu, sicut septem sunt sapientes illi qui in conuiuio Plutarcheo aliisque ludis inuenimus. Hi autem sapientes Eras...

Ex mellito dulcisonoque ore

Imagen
       Diuersa documenta et chartas schedasque, quas hos dies complere et scribere debeo, quasi scopulos aufugio taedio grapheocratico capta, unde alia iucundiora peto, ut liber Ioannis Maldonati Hispaniola inscriptus, quem euoluo per editionem a profestrice Hispalensi Maria Angelorum Durán Ramas anno 1983 instructam eamque sumptam ex pegmatibus librorum Bibliothecae nostrae, ubi Atilii Degrassi opusculum quoddam et Petri Calderón de la Barca fabulam c.t."Vita somnium est" quaerebam.      Ecce una et altera linea acti primi, ubi loquitur Trilus : Juan de Maldonado. Hispaniola. La Española   (Barcelona 1983) Editio a Mª Ángeles Durán Ramas parata.       Numquam edepol! scriptum inter auctores probatos cum antiquos tum recentiores uocabulum "dulcissum" mihi obuiam ierat. Qua de causa editionem principem (non exstant alias editiones praeter modernam Barcinonensem) rimata sum si forte aliud exaratum esset (forsan "dulcissimo...

Fructus Anticarienses

Imagen
#Anticaria Anticaria siue Antikaria, oppidum antiquum Malacitanum, ubi horno fuit optimus IX Conuentus 'Cultura Clásica. com '        Conuentu IX Societatis c.n. "Cultura Clásica.com" peracto, tempus est dicendi breuiter nonnulla.  Optima fuerunt pleraque, sed mihi confitendum est interesse Conuentibus me spectatricem esse iucundius quam adesse oratricem, praesertim quod auscultare et spectare aliquatenus malo quam loqui coram multis hominibus etiamsi beneuolentibus. Hodie ergo ianuam scriptorii aperio atque intro per aliquas temporis partes minutas narratrix fidelis huic Conuenticulo amicorum atque studiosorum cultus et utriusque linguae.         Imaginibus primi diei uel potius uesperis careo, quia paene omnes nimis obscurae captae sunt, ut semper, imperitiae meae causa. Veniam ergo peto collegis, praesertim Annae Ovando ac Germano González  necnon  Iacobo Carbonell , quorum acroases optimae fuerunt.     ...

De quodam munusculo

Rore recenti herbae gemmant uigentque   sale Musarum        Hoc in scriptorium, cuius quattuor anguli recordationibus iucundissimis altaque pace scatent, hodie intrare uolui silentium rumpens per aliquot partes temporis minutas ad relinquendum munusculum hīc conditum (ubinam terrarum melius?) intra eius parietes candidos.            Die Iouis superiore, dum Valentiae in quodam Conuentu iucundo uersabar, ut orationem dicerem  de lumine atque umbris institutionis grammaticae , moderatores quidam Vniuersitatis Studiorum Gaditanae collegis professoribusque per litteras electronicas academicas omnibus nobis communes q.n. "Tavira" nuntiauerunt hoc: propositum illud, cui nomen " SAL MVSARVM " dederim,  Praemio Primo cohonestatum esse propter nouitatem suam didascalicam anno academico praeterito 2011/2012.            Vbi primum nuntium legi incredula die Saturni ex Valentia redita dom...

De altero scriptorio

    Omnes homines, familiares nempe ac necessarii, quibuscum multos modios salis simul edi, bene sciunt me scribere quam loqui, legere quam sermocinari, auscultare quam garrire malle idque agere soleo siue priuatim exarando in codicillis puris uacuisque siue legendo intra muros domesticos uel scholasticos siue uiua uoce mutuando uerba coram uix duobus tribusque hominibus. Etiam familiares mei ac necessarii pro comperto habent me linguam Latinam praeferre aliis uitae dulcedinibus. Quid enim agam? Ego equidem alia quae sum esse non possum. Nihilominus abhinc sex annos praelationem utramque ducere decreui in amplitudinem externam, quippe cum difficilius fuisset abhinc sex annos homines prope me inuenire quibuscum dilectionem linguae antiquorum Romanorum de facie atque de facto compartiri posset.       Hominum ergo quorundam plerorumque mihi ignotorum gratia hodie linguam Latinam melius calleo quam abhinc sex annos ideoque gratias agere cuperem maximas omnibus ...

Erasmus interpretatus modis musicis

Imagen
'Laus Stultitiae' cantatus ac recitatus         Hispanus Catalanus nomine Georgius Savall  nuper in lucem edidit libellum cuius gratia fieri potest audire non solum modos musicos antiquos dicatos operi Erasmico "Laus Stultitiae" inscripto, sed etiam uoces uiuidas Stultitiae necnon Thomae Moro, Lutheri et aliorum humanistarum, maxime ipsius Roterodami.       Infeliciter autem eorum uerba auscultabuntur tantum Francogallice , quamuis etiam per Rete Vniuersale emptoribus libelli licebit legere uerba scripta aliis sex linguis, scilicet Hispanice et Anglice et Batauice et Italice et Germanice et Catalanice. Nam artifex cupit proposito fauere Europae consonae ac reconciliatae, immemor autem originis fontisque communis tot gentium in Vetere Orbe uersantium.       Quisnam igitur nostris temporibus talia auscultare atque euoluere uellet uerbis eisdem quibus primum prolata fuerunt?        Nam etiam ei...

Plautinus cattus siue "ex ungue leonem"

Imagen
'Tacitus cattus' (Saraviponti 1997)         "Salvete plurimum iubeo vos , amicos optumos . Quis ego sim , quid mihi velim, paucis eloquar , si per vos licet . Ego cattus verus et merus sum. Nomen mihi , servo vestro, Tacito de Eichenhof; vobis autem me Tacitum audacter appellare licet; nihil ego longos logos moror. Quomodo in photographemate, quod in fronstispicio huius scripti impressum est, videre potestis (id legitimum, tamquam e syngrapho personali, ubi secundum felina edicta corpus integrum apparere debet), sum ego, Tacitus, colore fulvo, pectore calceolis que albis." Latinissimum!       Sic incipit liber, cuius auctrix est Hispana nomine Mercedes González-Haba (rem miram et nouam!), quem libellum Valahfridus Stroh splendere inter umbras hodiernas, ut solis radii, existimat. Mihi uero confitendum est hunc librum penes me esse non quod  emissem  (nam hic 'liber duodesexaginta paginarum constare dicitur uiginti q...

De nocte magica

Imagen
En Magī Sanctī ueniunt onustī tūre murrā arōmaticīs et aurō. Gaudeānt omnēs puerī puellae     mūnera noctū. Quid Magī Sanctī hominēs adultōs nocte dōnābunt? Magicōs amōrēs,  dulciter sparsōs theobrōmate atrō et Venere albā.