Entradas

Lucubrationes autumnae

Imagen
     Iam multos dies hoc scriptorium insulsum non ingrediebar. Nam quamquam saepe claves ad intrandum sumebam, januam tamen aperire non valebam nescio bene qua de causa. At hodie mane experrecta sum  alacris et desiderans huius scriptorii aura spissa denuo vesci. Et hic denuo insum vigil ad lucernam, nocturno autumnoque tempore.       Sententiam enim modo legi hanc quae studium excitavit meum: "Nihil peccat, nisi quod nihil peccat". Plinius ille Minor hoc dixit de quodam oratore sui saeculi "recto quidem et sano, sed parum grandi et ornato apte". Placet mihi illa sententia, quia, ut opinor, bene quadrat non solum oratori sed etiam cuilibet homini. Debet enim homo in vita sicut orator in foro "erigi, attolli, interdum etiam efferuescere, ecferri ac saepe accedere ad praeceps; nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta". Nam ut eloquentiam ita vitam nihil magis quam ancipitia commendant.      Homines enim qui itinera faciunt pe...

Quid prodest?

Imagen
    -  Lingua Latina, o Caesar, dicitur nihil prodesse!     - Hem! Sed ii qui talia dicunt... num quid prosunt?

Haicua de patibulo

Imagen
                                                                   Haicua de patibulo:           Aqua tepida:           Detergere non valet           sordidas manus.               Iam collum lavo,           Ne forte funem foedem.           Hiemis aqua.            Silentium me            percontatur de vita:            Nox pruinosa.

Ludere aude, incipe!

Imagen
      Hos dies, quibus pueri baccalaureati probationes maturitatis tandem aliquando finiverunt et studia academica seligere debebunt, si forte in Universitatem intrare cupiverint, multa sunt praeconia quibus moderatores Academiae nostratis juvenes studiosos allicere conantur per chartulas diversas coloribus vividis depictas atque paucis verbis ornatas. Inter omnia haec praeconia academica eminent Gaditana ea, quae disciplinas nuntiant quasi ludos electronicos, in quorum studia incumbere discipuli debent, si optimi lusores et victores esse prae ceteris volunt in ludo vitae. "Ludus tibi incipit" vel potius "Incipe ludere" (videlicet apud salsum Sinum Gaditanum, ut prospicitur).        Chartula hac sive nuntiolo Universitas discipulum invitare atque allectare ad ludendum videtur, cui ipsa dicit 'ludum nunc incipere' vel jubet ut 'incipiat ludere', nam Hispanice verbo temporali illi duplex vis est, id est, 3ª persona singularis et tempus praese...

Facetia de suffragio ferendo

Imagen
                   FACETIA           - Suffragium ferre volo,            sed non possum.           - Quid tibi obstat?           - Candidati ipsi.                 'El Roto' dixit et pinxit.  Alexandra Latine vertit.  

De salibus intra pomeria natis

Imagen
  Apud antiquos homines exstabant alii qui ' lepore tinctos Attico sales ' narrarent, scilicet sapore subtili et suaui et tenui, alii autem qui ' faceti et salibus vehementes intra pomeria natis ' essent.  Inter eos quidem qui sales quidem 'intra pomeria' natos maxime colebat, Marcus Tullius ille Cicero eminebat, utpote cui possessio multarum salinarum esset. Qui enim dicebat 'quicquid erat salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum esse, e quibus tamen non omnes facetos'. Nam cum salis hanc dicebat suavitatem, ad eam, quae exibat ex ore, referebat; quae quidem ut apud Graecos Atticorum, sic in Latino sermone huius erat urbis maxime propria.       'Salinae' enim non solum sibi uolunt 'loca amoena ubi omne genus salium fiunt', sed etiam est ' urbanitas'  ipsa eaque Romana maxime quae ducit ad ' humanitatem ', sicut demonstratur diversis in  locis Tullianis necnon Catullianis, it puta carmen illud quo poeta...

Ecerinis

     Cuiusdam tragoediae Latinae eiusque auctoris nomen hodie  (in ea pagina cui index 'Twitter' est) didici, quae fabula in medio (quod vocatur) aevo scripta est (rem miram!), scilicet anno 1314, Ecerinis nuncupata, auctore Albertino Mussato Paduano, qui narrat atrocissimi tyrannorum Ecerini tyrannidem, "ut futura aetas, abominandis tyrannicae pravitatis actibus erudita, ab eius clade, ruina ac afflictione sit cautior". Constat enim fabula sescentis undetriginta versibus, quorum quattuor hos selegi ad vivum advenientes, si forte vos allicerent ad tragoediam perlegendam: Hic rapti ab ubere matris infantis pedes carpit, tenellum robori allidens caput: Fuso cerebro sparsus inscribit cruor genetricis ora.        Exstat editio quaedam huius fabulae in rete omnium gentium prolata  quae, etiamsi multa alia opera Mussati offerat, mendum pro dolor continet iam in primo verbo ('Quadnam' enim legitur pro eo quod est 'Quidnam'), unde vos i...

De stagno oppidano

Imagen
Hodie mane per semitam perangustam 'Trium amicorum' nuncupatam apud quoddam stagnum salsum vestigiis commeantium signatam, jucundam ambulationem confecimus hora et dimidia.      Hoc apricissimum stagnum lucentis ad imum usque solum lymphae, nitidis argenteum undis nulla fera turbat nec lapsus ab arbore ramus, nisi multae et variae volucres salsum liquoris perspicui cibum petentes.        Gramineus margo est circa, quem vivo caespite semperque virentibus herbis cinctum proximus umor alit. Extrema quidem ora huius sstagni, modici alioqui, altitudine genua non excedentis, siccatur aestivis solibus totaque in salem fere abit.      Volup est sub divo sudo per semitam hanc amoenam alacri passu gradiri, quod mihi plusquam dimidium saeculum agenti necesse est crura et coxas saepius movere, unde ubi locorum melius hoc faciam quam apud hoc stagnum amoenum, faciem pulchram loci auramque salsam secuta.      Dum enim s...

Duodecim annis

Imagen
      Duodecim annis, id est inter annos 292 et 280 a.Ch.n., refertur unum ex septem miraculis orbis terrarum, quod Colossus Rhodius fuit, a Charete Lindio erectum perfectumque esse. Unus autem annus satis superque fuit, ut terrae motu naturali pro dolor! opus hoc mirificum prosterneretur et in terram dejiceretur. Duodecim anni quidem multi esse videntur, sed si magna paruis conferamus, paucissimi sunt. Scriptoriolum hoc insulsum duodecimum annum agit ex quo constructum est, sed spero fore ut nullus terrae horribilis motus id umquam evertat diruat demoliatur. Saepe autem dubito, nam nonnumquam tremores parvos parietes graviter pertentare sentio.        Colossus Solis  (c. 1614) ©  The Trustees of the British Museum "Ante omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi , quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. LXX cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum, post LXVI annum terrae motu prostratum...

Felicem annum MMXIX salis plenum lectoribus fidelibus!

Imagen