Entradas

De deabus, sanctis feminis et virginibus Salis

Imagen
Oratio propter cooptationem Academicam c.t. "De deabus, sanctis feminis et virginibus Salis:  Fabula Salambonae, Deae indigenae Insulae Gaditanae" quae die 22 m. Februarii a, 2022 ab Alexandra Ramos Maldonado habebitur. Academia de San Romualdo de Ciencias, Letras y Artes Insulae Legionensis (Gadibus) "Ast cum Phoenices Occeani littora Gadium incoluissent, ut notum lippis et tonsoribus est, isthac superstitionis epidemiâ finitimos populos macularunt et in Nostras [?] Veneris lugentis simulachrum turpiter inuexerunt, nomine SALAMBONÆ. Quod postmodum Romam abs Heliogabalo aduectum inter Romanos adorationem promeruit" (Ioannes Tamayo Salazar 1656).   Insula Gaditana ( Carel Allard – 1700)   Quis est Esendius Romanus?

Felicem et faustum et salsum annum novum 2022!

Imagen
   Huic anno 2021 pandemiae coronariae nuper delapso horribili sed minus quam anteriori qui annus 2020 fuit, vale dico atque omnibus fidelibus lectoribus lectricibusque meis candidis annum novissimum hunc 2022 meliorem exopto.             Utinam novo anno animam ducere sine persollis os nasumque operientibus indeque auris salsis vesci tandem aliquando possimus!                        Valete et athletice et pancratice!

'Utinam possem!' (Tanka)

Imagen
    Heri vesperi cuidam loco interfui, in quo sodalis Pinarius libellum carminum Hispanice concinnatum, cui index Latine  De Roma aliisque fatis  est, nobis commendabat. Varia carmina viva voce ipse legit, quorum unum trium linearum selegi brevissimum, quod in sermonem Latinum (Pinarii pace) verti atque in Tankae modum interpretari vobis, lectrices lectoresque candidi, volui:                  Utinam possem!          Utinam possem          ex me liquefieri!         Utinam possem          similis esse vobis,          candida grana salis!

Ne istud fucaveris, quod non est amor!

Imagen
In toto orbe terrarum dies 25 mensis Novembris saevitiae in mulieres delendae dicatus. "Ne istud  fucaveris, quod non est amor!"  (Speculum dixit).

Sermones hodierni

Imagen
Michaelis von Albrecht Sermones (2021)       Abhinc tres quattuorve hebdomades librum luculentissimum accepi manibus grandaevis Latine scriptum. Versio Theodisca additur, sed cum hanc linguam pro dolor! minime callerem, tantummodo verba Latina oculis gusto. Liber 'Sermones' decem continet Flaccum illum redolentes, quos magister et philologus Germanus humanissimus ibrum  Sermonum  nomine  Michael von Albrecht  concinnavit de his argumentis:           -Sermo I: De hominum curiositate      -Sermo II: De alimentis dissipatis         -Sermo III: De canibus        -Sermo IV: De rerum futurarum scientia        -Sermo V: De aëribus aquis locis        -Sermo VI: De nova peste        -Sermo VII: De armis        -Sermo VIII: De rerum veritate non neglegenda        -Sermo I...

De quodam instrumento salinario apud Cassiodorum

Imagen
Versio Hispanica.   Cylindrus salinarius        De sale mihi multum placet, ut bene scitis, lectores candidi, in operibus antiquis notitias quaerere evolvereque, quia, ut dici solet, in salis uno grano universum totum conditur, unde orbem terrarum oculis sic peragrans admodum delector.        Condimentum hoc ab Homero et Platone et Plutarcho aliisque auctoribus antiquis "divinum" exsitimatum est, sed sunt alii qui etiam salem nomine "auri candidi" appellaverunt. Originem tamen huius locutionis numquam inveni, etiamsi multum quaesivi. Forte fortuna abhinc paucis diebus epistulam quandam offendi a Cassiodoro Senatore illo Vivariensi inter annos 537 et 538 exaratam, in qua primum invenio salem cum auro vel potius prae auro cariorem habitum.          Epistula tota  ea in qua Cassiodorus iubet ut tribuni maritimi naves parent ad vinum et oleum ex Istria provincia Ravennam devehenda, atque etiam tum de navigatione et ...

In memoriam Ludovici Aegidii (1927-2021)

Imagen
CFC 10 (1976), 17-22    Heri noctu nuntium tristem accepimus de obitu Ludovici Aegidii, humanissimi et carissimi magistri. Nonagesimum quartum annum agebat et abhinc aliquot annos non optima valetudine fruebatur.       Hodie nihil dicere possum tristis, nisi eius nomen in memoriam omnium adferam, propterea quod ex initio, id est, ab hoc scriptorio insulso abhinc fere tribus lustris condito, ille semper mihi comitatus est. De eo quidem nonnullas commentationes scripsi, quae singulas ante oculos vestros, lectrices lectoresque candidi, nunc adponere volo:        (31/10/2015):  De afflatu poetico       (24/10/2010):   De Alcagnicio allisque rebus Plinianis        (12/05/2009):  Septimana Salsa        (24/04/2009):  De nouissimis itineribus (I): sales Gaditani    (04/02/2008):   De linguarum et mentium libertate erepta apud Ludouicum Aegidium (30/1...

De adverbio "communiter" ad locutionem Olympiacam noviter addito

Imagen
Citius, Altius, Fortius - Communiter        Cum in superiore commentario a vobis, candidi lectores, quaererem quid de novissima sententia Olympiaca q.e. Citius, altius, fortius - Communiter  censeretis (quidam enim professores Itali adverbium additum erratum esse censuerunt), et cum lectrix fidelissima Concha responsum daret a lexico Forcelliniano sumptum, opinionem meam nunc, pace vestra, dare volo.        Ego primo aspectu quoque dubitavi de illo adverbio, sed nunc censeo non pessime usurpatum esse postquam non paucos locos evolvissem auctorum probatissimorum, maxime Tullii Ciceronis, in quibus adverbium "communiter" plane refert ad "actionem eorum qui simul, una aliquid faciunt" ( ThLL ) aut significat, ut recte apposuit amica nostra Concha, "una cum aliis, vel una cum omnibus, non divisim eique opponitur separatim" ( Forcell .), sicut in lexicis Latinis vel optimis legitur, etiam in illo egregio Felicis Gaffiot (sensu videlicet primo ve...

Non coronabitur nisi qui legitime certaverit

Imagen
Haliographia               Dum his diebus calidissimis domi diutius manebam pedibus dolentibus, cuiusdam libri de sale notitiam per rete omnium gentium quaerebam (symbolam enim de candido condimento exarare conor) et casu sigillum typographicum ad Nicolai Tebaldini officinam pertinens inveni. In quo sigillo  Victoriae alatae coronam lauream et palmam portantis imaginem  inspici potest sententia conditionali negativa circumdatam hanc:                        Nisi qui legitime certaverit .         Sententia quidem trunca est, quippe cui enuntiatum primarium sive apodosis desit, quae illis temporibus procul dubio notissima esset. Discendi cupida sententiam quaesivi atque totam eam inveni dictam esse ab Apostolo in Sacris Scripturis (2 Timotheus  2, 25) hanc etiamsi non eandem:        Si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime...

Inde ab Olympiorum logotypo Francogallico usque ad Marianam

Imagen
   Quamvis abhinc fere duobus annis novum logotypum Olympiorum, quae Lutetiae Parisiorum anno 2024 celebrabuntur, iam publice commendatum sit, non fuit tamen abhinc tres quattuorve dies, quando ludis Tokii perfectis per acta diurnaria id vidi.     Logotypum dicitur tres imagines repraesentare et coniungere, scilicet nomisma aureum atque ignem sive flammam, utrumque ad certamen ipsum Olympicum referens, et vultum femininum cuiusdam mulieris, cuius nomen Reipublicae Francogallicae symbolum est, scilicet 'Marianne'.      Voces huic logotypo contrariae auditae sunt, inter quas sunt eorum qui putent imaginem potius repraesentare videri quandam tonstrinam aut officinam muliebrem ad capillos concinnandos.     Controversia autem praetermissa (nam de gustibus non disputandum est), alia res studium meum excitavit. Nam avida discendi me ipsam interrogabam unde nomen illud 'Marianne' sumptum esset. Quaesivi igitur et  nonnullis in documentis pa...