Entradas

De adverbio "communiter" ad locutionem Olympiacam noviter addito

Imagen
Citius, Altius, Fortius - Communiter        Cum in superiore commentario a vobis, candidi lectores, quaererem quid de novissima sententia Olympiaca q.e. Citius, altius, fortius - Communiter  censeretis (quidam enim professores Itali adverbium additum erratum esse censuerunt), et cum lectrix fidelissima Concha responsum daret a lexico Forcelliniano sumptum, opinionem meam nunc, pace vestra, dare volo.        Ego primo aspectu quoque dubitavi de illo adverbio, sed nunc censeo non pessime usurpatum esse postquam non paucos locos evolvissem auctorum probatissimorum, maxime Tullii Ciceronis, in quibus adverbium "communiter" plane refert ad "actionem eorum qui simul, una aliquid faciunt" ( ThLL ) aut significat, ut recte apposuit amica nostra Concha, "una cum aliis, vel una cum omnibus, non divisim eique opponitur separatim" ( Forcell .), sicut in lexicis Latinis vel optimis legitur, etiam in illo egregio Felicis Gaffiot (sensu videlicet primo ve...

Non coronabitur nisi qui legitime certaverit

Imagen
Haliographia               Dum his diebus calidissimis domi diutius manebam pedibus dolentibus, cuiusdam libri de sale notitiam per rete omnium gentium quaerebam (symbolam enim de candido condimento exarare conor) et casu sigillum typographicum ad Nicolai Tebaldini officinam pertinens inveni. In quo sigillo  Victoriae alatae coronam lauream et palmam portantis imaginem  inspici potest sententia conditionali negativa circumdatam hanc:                        Nisi qui legitime certaverit .         Sententia quidem trunca est, quippe cui enuntiatum primarium sive apodosis desit, quae illis temporibus procul dubio notissima esset. Discendi cupida sententiam quaesivi atque totam eam inveni dictam esse ab Apostolo in Sacris Scripturis (2 Timotheus  2, 25) hanc etiamsi non eandem:        Si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime...

Inde ab Olympiorum logotypo Francogallico usque ad Marianam

Imagen
   Quamvis abhinc fere duobus annis novum logotypum Olympiorum, quae Lutetiae Parisiorum anno 2024 celebrabuntur, iam publice commendatum sit, non fuit tamen abhinc tres quattuorve dies, quando ludis Tokii perfectis per acta diurnaria id vidi.     Logotypum dicitur tres imagines repraesentare et coniungere, scilicet nomisma aureum atque ignem sive flammam, utrumque ad certamen ipsum Olympicum referens, et vultum femininum cuiusdam mulieris, cuius nomen Reipublicae Francogallicae symbolum est, scilicet 'Marianne'.      Voces huic logotypo contrariae auditae sunt, inter quas sunt eorum qui putent imaginem potius repraesentare videri quandam tonstrinam aut officinam muliebrem ad capillos concinnandos.     Controversia autem praetermissa (nam de gustibus non disputandum est), alia res studium meum excitavit. Nam avida discendi me ipsam interrogabam unde nomen illud 'Marianne' sumptum esset. Quaesivi igitur et  nonnullis in documentis pa...

Solum certum nihil esse certi

Imagen
Imago  hinc sumpta Feriae aestivae tandem aliquando mihi initium fecerunt kalendis Augustis. Ambulationem igitur vespertinam per semitam oppidanam c. n. " La Clica " heri perfecimus, in qua pontem vetustum "Marqués de Ureña" saeculo duodevicesimo erectum et navem egregiam "Ioannes Sebastianus de Elcano" in memoriam et honorem n autae illius Hispanici, qui primus orbem circumnavigavit, nuncupatam, inter alia prospeximus. Pons oppidanus qui vulgo "Ureña" dicitur Quippe aream usui militari destinatam perlustrabamus ideoque timebamus ne milites custodes ex loco nos expellerent, sed forte fortuna neminem offendimus et ambulationem tranquillam absolvimus nihil nisi naturae silentium magnum audientes. Navis "Ioannes Sebastianus de Elcanus"  nuncupata Quamquam pedes mihi dolebant, nam ex tendonibus Achillis sive calcaneis laboro, suavibus tamen salsisque auris vesci potuimus procul a pestilentissimo viro illo coronato quod fere ann...

Homo, non deus ex machina

Imagen
"Homo, non deus ex machina".  Magister dixit . EL ROTO fecit  [08/07/2017].

O diem natalem urbis Romae laetum notandumque mihi rubris foliis!

Imagen
       AVC (#DFR21 #almaclasica):                                Τὰ ἐρυθρὰ φύλλα Rubra folia                    ob virides messes                    oryzae pallida.             Vōs quae limpidam aquam colitis, virginēs,    Dīlectō, ut properet, dīcite nunc citō,    Frondēs arboribus nam redeunt rubrae,          Fātō saucia langueō.         Quando urbs Roma condita sit, non constat, sed non sine veri specie anno III Olympiadis VI ante Christum natum vel potius anno DCCLIV condita videtur atque ex vulgata opinione a. d. XI  Kalendas Maias, quo die Parilia Romae celebrata , id est die 21 mensis Aprilis, leguntur.         Hodie ergo dies natalis est urbis Romae, quem ce...

Tanka basio dicata

Imagen
        Dies ab omnibus gentibus basio dicatus hodie est, basio, inquam, sed praetermittendi non sunt alii oris tactus tales, quale osculum est ncc non suavium, nam: Basia coniugibus, sed et oscula dantur amicis        suavia lascivis miscentur grata labellis      Quamobrem versus recuperare hodie volui olim conccinatos atque in formam Iaponicam illam, quae Tanka dicitur, redactos et simul vobis, lectores fideles et lectrices, dedicare:  Πυκνὸν φίλημα Spissum basium secreta mysteria tibi mussabit. Tacitus tactus oris, caelestis libatio. 

De femina birotam insiliente (1899)

Imagen
    Amicissimus mihi Jarcius Gadirus carmina duo in libello commentarii, cui index Vox Urbis  est, a. 1899 edita mihi nuper commendavit birotis dicata, utrumque a poeta Italo et scriptore et  Scholarum Piarum Praeposito Generali nomine Mauro Ricci scriptum. Quorum alterum maximum studium meum excitavit, quod plane Latineque illustrabat quomodo illo tempore feminae audaces pugnarent pro sua libertate iuribusque.        Birotas gubernare periculosum eis tunc fiebat, utpote quae non solum risus et despectum moverent (vv. 9-14) sed etiam insulsas contumelias acciperent atque etiam ipsae pulsarentur aut lapidibus verberarentur, quod poeta videlicet silet. Sed periculosius graviusque his mulieribus audacibus quam birotas veloces insilire erant vestes eae quae eis induendae erant.  Animo fingite quam difficilius mulieribus esset birotis vehi, si castulis magni ponderis longis vestiri fulmentisque altiusculis calceari deberent!      ...

De salsedine Gaditana

Imagen
        Hodie dies natalis huius Scriptorii insulsi est (XIV annos natum est!), quamobrem celebrare duobus modis diversis statui, scilicet primum scribendo de sale, quod elementum praecipuum et primarium, cuius causa hoc Scriptorium Academicum Latinum natum atque conditum est; deinde vobis commendando alteram pagellam Sali dedicatam, quam abhinc multos annos aperui et quamquam fere derelicta erat, denuo currit novis calcaribus additis. Nunc enim duae pagellae exstant, Latina altera, Hispanica altera, quibus auctrix Gaditana sperat fore ut lectores lectricesque fideles gliscant et praesertim ut illius auri candidi divinique condimenti gratiā nos ipsos noscere atque vitam degere humaniorem discamus.   S. Viniegra Gaditanus pinxit *  ca. an. 1898     Qui etenim Gadibus, terra Hispaniae maxime meridionali atque antiquissima provincia Romana, necnon in propinqua Insula Legionensi versamur, gratiam atque leporem ad salem statim referre semper so...

De particulis noxiis

Imagen
    Hodie, dum fabulae cinematographicae, cui titulus erat "De particulis rerum minutis" [Anglice "The little things", Hispanice "Pequeños detalles"] summarium spectabam, in eius calce sententiam audivi hanc quae est:     "Quae te capiunt, quae tibi magis nocent, particulae rerum minutae sunt vel potius minutissimae".   Verissima est, sed post verbum "nocendi" ego addidissem: "...et in corpore et in animo...".