Entradas

De humanitate

Imagen
Homines, non autem humanitatem video. PLIN. nat . 3, 39: nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deum electa quae ... humanitatem homini daret... SEN. dial 5, : Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem ... GELL. 13,17, pr. 1:  Qui uerba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, ' humanitatem ' non id esse uoluerunt, quod uolgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam beniuolentiamque erga omnis homines promiscam, sed ' humanitatem ' appellauerunt id propemodum, quod Graeci παιδείαν uocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt uel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex uniuersis animantibus uni homini datast idcircoque ' humanitas ' appellata est.

Vis recedendi

Imagen
      Recedere aliquando sibi vult fortiter agere, non fugire nec arma tradere. Immo recedere saepe significat concordiam quam discordiam malle, tranquillitatem quam perturbationem, optimam valetudinem animorum quam consuetudinem laborum. Recedere , cum opus est, salutem dare atque a periculo vindicare nobis potest. Nam eis qui sic agunt, quamvis modo tacito, vis est maxima ut vita in melius mutetur ac pax merito reddetur. "... rogat ut quantum potest fugiat et properet, antequam aliqua vis maior interveniat et auferat libertatem recedendi " (Seneca, Epist. ad Luc . III 22, 5).

"Lyra Amphionis" (2025), Anna Elissa Radke auctrice

Imagen
Hodie natalem diem celebro meum atque ex terra Germanica munusculum magnum et pulcherrimum accipio, scilicet  aliud volumen poeticum pertinens ad seriem librorum eorum quos inde ab anno 2022 de bello Ucrainico poetria humanissima  Anna Elissa Radke componit propter oppugnationem Russicam. Est volumen sextum, quod sibi vult hoc bellum pro dolor! nondum in finem pervenisse. Unde nunc inscribitur Lyra Amphionis  (Львів ФОП Bacилик [Lviv (Leópolis, Ucrania), 2025, 48 pp. ISBN: 978-617-8523-09-1), quia poetria queritur tantas in Ucrainam ruinas impendere ut utinam alter Amphion firma moenia lyrā suā prius extruxisset. Qua de causa ex imo corde exoptat ut alter Amphion adeat atque citharā Latinā altiora solidioraque moenia extollet.            Libri praefationes Anglice et Ucrainice a consocia Ludmilla (Lyudmyla) Shevchenko, Universitatis Ucrainicae profestrice, conscriptae sunt sub titulo "Ars licet imbellis, sed tamen arma reget" (A. E. Rad...

De Sanctae Catalinae arce Gaditana eiusque inscriptione Latina (1599)

Imagen
Aditus in Sanctae Catalinae arcem Gaditanam (Imago a me ope lucis expressa)   Exeunte mense Septembri in urbe Gaditana celebrata est "Septimana in memoriam Gadium Romanarum " , quae pulcherrima expositione  "Inde a Gadibus usque ad Romam" inscripta initium fecit et finivit magno cum spectaculo c.t. "Foedus Romanorum" . Inter multa quae acta sunt, in arce Gaditana Sanctae Catalinae nobis licuit spectare quomodo a ntiqui Gaditani funera atque exequias celebraverint et sepultura constituerint.      Inter ea omnia que animum meum excitaverunt, quandam inscriptionem Latinam inspexi, quae in fronte illius arcis Gaditanae erat. Mihi confitendum est (non sine quadam rubore) numquam illam novisse. Cum difficilia lectu essent verba in illa tabula petrea incisa propter multas litteras compendiatas, imaginem ope lucis expressi, ut postea domi meae melius perlegere possem atque notitias de ea quaererem.       Multum equidem quaesivi in rete omnium...

Aestatis extremum

Imagen
Hesterna tempestate litus vacuum erat natatorum, quibus pugnandum est in adversas aquas. Aestatis extremum est.         Natator nullus     super fluctus marinos:           Horror vacui . 

De Comensibus statuis Pliniorum

Imagen
     Exeunte mense Maio Italiam iter feci gratissimum et urbem Mediolanensem Lacumque Comum visitavi, ubi quoddam conventiculum Plinianum celebrabatur. Ecce vobis pulchra descriptio Lacus et proximarum viciniarum quae forte offendi in Theatro Orbis Terrarum :    "Larius Lacus (quem hodie ' Lago di Como ' ab oppido sibi adiacente vocant) a Septentrione in Austrum ad 60 millia passuum producitur; undique coronatur montibus, quorum cacumina castanearum arborum nemora habent, latera vineae oleaeque, radices vero sylvae, in quibus ferarum venationes frequentes. In margine autem Lacus Castella considunt, inter quae in Meridionali ripa, Comum est, clarum oppidum a Gallis Orobiis aut, ut quidam vult, a Cenomanis conditum. Romana Colonia postea a Divo lulio ibi deducta, Novum Comum appellatum est; in amoenissimo loco positum, adeo ut ad solas delitias excogitatum videatur, nam a fronte pulcherrimum Lacum, a tergo campestria culta et omni genere fructuum feracissima habe...

"De morbis eorum qui in Salinis operantur" (1700), auctore Bernardino Ramazzino

Imagen
Imago ope lucis a fratre Xaverio expressa.         Anni novi MMXXV exordium facio quodam libro, quem nuper inveni, dum opera de sale Latine scripta quaerebam ad ea in mea  Bibliotheca Salinaria   condenda.   Operis titulus est De morbis artificum diatriba, quae Bernardinus Ramazzinus, in Patavino Archi-Lyceo Practicae Medicinae ordinariae publici professoris et naturae curiosorum collegae, conscripsit et Mutinae anno MDCC primum in lucem edidit.    Re vera aliud argumentum studium excitabat meum, scilicet locus ille Plinianus qui est " Atque etiam morbus est aliquis  per sapientiam mori ", de quo symbolam his diebus scribo et iam in quodam conventu orationem habui. In librum Ramazzini illum casu incidi, cuius caput ultimum inscribitur "De Literatorum Morbis" (de quo alio die plura fortasse exarem).    Dum indicem recensebam capitulorum, quae omnia mihi videbantur movere studium, oculi mei commorati sunt in capite XXXI...

Epitaphium Didaci Garsiae de Paredes "Herculis Hispani" appellati

Imagen
 Tandem aliquando convalui viro Covid affecta et meliorem me habeo post multos dies ex capite laborans. Magis in dies vires accipio renovatas ideoque ad hoc scriptorium insulsum redeo novis commentariis, qui autem imagines describunt antiquas ope lucis expressas, cum iter  feci iucundum mense Septembri anni 2023 in Turgalium oppidum (vulgo Trujillo).        In Sanctae Mariae Ecclesia Maiore hius oppidi hoc epitaphium clarissimi Didaci Garsiae de Paredes (1468-1533), qui "Hercules Hispanus" appellatur, forte inveni, quod vobsicum, fideles lectrices, candidi lectores, ut mos est mihi, compartiri volo:        Inscriptionem facilem lectu non fuit, nihilominus vobis lectionem offero hanc, e qua si in aliqua parte disentitis, dicatis mihi: DIDACO GARSIAE DE PAREDES, NOBILI HISPANO, CAROLI QVINTI IMPERATORIS MILITVM PRÆFECTO, QVI AB INEVNTE ÆTATE IN MILITIA CASTRISQVE SVMMA CVM LAVDE ET INTEGRITATE HONESTISSIMVS SE EXERCVIT FORTITVDINE, ANIMI ...

Vota reconvalescentiae trigae

Imagen
     Postquam a quodam conventu Nebrissensi nuper celebrato domum reveni, morbo Covid affecta sum. Quamquam nunc crebro non tussio neque pituita nasi molestissima mihi est neque febricito, adhuc aegroto, nam caput multum mihi dolet. Anna Elissa Radke nudius tertius ad me misit epistolium, quo nuntiabat libri quarti versionem illius seriei ad Ucrainam dedicatae c.t. FUNDA DAVIDIS, iam fere paratam mox in lucem edituram esse. Huius libri tertia et ultima pars redolet dulcem et tenerrimam spem, nam pueri et puellae sunt qui partes primas agunt hoc in magno theatro mundi per vitam simplicem et cottidianam Gregorii et Catharinae, liberorum optimae feminae et doctae magistae Ucrainensis, amicae Annae Elissae carissimae nomine Ludmillae, atque nunc quoque mihi amicae.         Huic volumini quarto optima poetria rogavit me praefatiunculam adponere et gratanter feci. Etiam Anna Elissa prooemium poeticum concinavit in quo ea ipsa, Ludmilla et ego quasi ...

De clade Hispanica quae evitari potuit

Imagen
     Clades et calamitas modo subitoque in nostram patriam advenerunt Hispaniam. Causa fuit quaedam aeris frigidi perturbatio DANA litteris compendiariis apud nos nuncupata, quae Hispanice “ D epresión A islada en N iveles A ltos” sibi vult, id est, depressio aeris frigidi in maxima altitudine semota.       Perturbatio haec vulgo ‘gutta frigida’ appellata est. In Hispania apparet cum aer gelidus ex regionibus summis Europae Occidentalis lente et pedetemptim progreditur et descendit, atque ubi primum aerem calidiorem et humidum maris Mediterranei collidit, caeli et aquarum intemperiem generat et procellas et inundationes.     His diebus nuper elapsis urceatim pluit et tempestates pluvias largas civerunt. Deo gratias in meo oppidulo Gaditano imbres non multum saevierunt in nos atque familia salva est. Veruntamen multi homines mortui sunt (usque ad diem hodiernum plus quam ducenti), multi adhuc quaeruntur, multae civitates rabidis aquis vastata...

Terna arma mouenda

Imagen
Terna arma movenda      A D D. JOANNEM YRIARTE elegantissima carmina pangentem.        Qui te, Yriarte, audit Latio sermone loquentem,              Tempora Virgilii iam rediisse putet.         Et numeris miranda refers, miranda soluto               Ore, tibi musa est nescia parva loqui.         Denique tam solers tua pingit lingua figuras,                 Pictor ut et sculptor rarus habendus eris.        In quodam libro, in cuius fronte imago haec supra adposita inspicitur, nonnulla carmina inveni a puero tredecim annos nato conscripta anno 1754. Illi versus ad latinistam, helenistam, librorum custodem librorumque optimum auctorem et clarissimum poetam Hispanum Ioannem Yriarte  (1702-1771) dedicati sunt.         Imago ad Regiam Academiam Ar...

De diebus Canicularibus sive de tempestate Sirio cane infecta

Imagen
Sub amabilissima arboris umbra caniculam ferre conabar, cum urbem Hispaniae septentrionalis quandam visebam .   Mense Augusto nuper delapso, incolae Hispanienses tempus aestivum calidissimum omnis aevi aegre tulimus. Calor primum locum horno obtinuit in quibusdam locis, maxime meridionalibus et mediterraneis, ut puta Cordubae aut Caesaraugutae, quorum calores ascenderunt ad 40m gradum Celsianum die octavo Veneris. Tabula geographica: Eltiempo.es         Sunt qui affirmant hunc fuisse quartum quem modo hodierno “aestus fluctum”, vulgo “ola de calor” aut “heat wave” dicunt. At ego “ flagrantem Caniculam ” Romane dicere malo. Plinius quidem ille Maior: “Ardentissimo autem -inquit- aestatis tempore exoritur caniculae sidus sole primam partem leonis ingrediente, qui dies XV ante Augustas kalendas est”.          Qua de causa una cum familia dies feriatos degi in septentrionibus Hispanicis meridiem ardentissimum fugiens inde a ...

Quid prosunt libri?

Imagen
   Libros amo, eos scilicet non tantum oculis evolvere, verum etiam naso olfacere et manibus digitisque tangere. Plurimi quidem mihi sunt et in hoc insulso scriptorio et in meo librario domestico.        Plinius Maior dicere solebat (teste consobrino) 'nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset', unde nata est eius magna Naturalis Historia , quam Erasmus ille Roterodamus non opus, sed thesaurum rectissime existimabat, utpote quod libri sint arcae gemmas pretiosissimas continentes, ad quas aperiendas tamen clavibus idoneis egeamus.   Libri enim sunt tanquam specula translucida, apertae fenestrae, vitrea ianuae, transitus idonei, spissae paenulae, ferreae ancorae, solida petaura, tuta effugia, tranquilli recessus, calidae lodices, tapetia volantia, phari et lucernae luminosae. Denique libri plerumque sunt instrumenta optima ad nos ipsos noscendos indeque ad alios noscendos, ut homo non sit lupus homini, cum qualis sit non noverit.   ...

Cur Latine loquendum sit

Imagen
Posteaquam annus hic novus bis millesimus vicesimus quartus initium cepit, negotiis plurimis academicis sepulta sum, qua de causa vix vacavi atque tempora subseciva fere nulla mihi fuerunt ad faciendum id quo maxime delector, scilicet ad Latine scribendum. Multa quidem Latine legi et sola et una cum discipulis Gaditanis, sed pauca quidem scripta in lucem protuli.        In novissimis “foliis”, quae in Ephemeride Lydia Ariminensis scripsit, ea sese interrogabat cur hodierno tempore ipsa Latine scriberetur vel loqueretur et rationem suam dedit. Qua ratione perlecta in mentem meam statim venerunt verba, quae quaedam profestrix nomine Ingvelde Scholz pulchre expressit ad dicendum “Cur Latine loquendum sit”.         Hanc opinionem olim legi in libro ab humanissimo Michaele von Albrecht anno 1989 in lucem edito, cui titulus Scripta Latina. Accedunt uariorum Carmina Heidelbergensia dissertatiunculae colloquia est, quem librum hodie in tabernis lib...

Cantiuncula ab Urbe Bonaerensi ad me missa

Imagen
    Abhinc nonnullos dies per epistulam electronicam nuntium poeticum accepi ab urbe Bonaerensi missum auctore Radulfo Lavalle, utpote qui sodalibus Latinitatis fautoribus nuntiaret novissimum fasciculum ab ipso editum c.t. "Carmina Hodierna" ( nº 13, a. 2023 ). Hoc in opusculo carmina hodierna Latine concinnata sunt, quae autem Hispanice commendat et explanat. Cantiunculam (vulgo "coplilla") mihi immeritae dedicat versibus octosyllabis, quae evolvi grata et subridens.         Gratias enim maximas ago Radulfo pro versibus iucundis, quos etiam vobiscum, optimi lectores et lectrices candidae, in hoc scriptorio compartiri volo:     Alma lux humanitatis,   quam decorat Gaditana   Urbs, tibi plurimas gratias!   Immo, vere decoraris…   at etiam Gades illustras   tuo calamo Latino.   Ab orbis remota parte   salutationem accipe.

Felicem et faustum et salsum annum novum 2024!

Imagen
Imago in Museo Plantino-Moreto Antuerpiensi a me ipsa expressa.     Huic anno MMXXIII hodie 'VALE' dicimus. Inter res multas quibus experta sum ante omnia iter praepono quod proxima  aestate in terram Belgorum cum familia Gaditana feci. Locos miros perlustravimus inter quos Antuerpiam visimus, ubi in museum Plantinum-Moretum una cum carissima sorore Sylvia intravi. Plurimas huius Musei imagines ope lucis expressi et hanc supra appositam vobis selegi. Illic sententia evolvi vobis licet ea quae est: "Ite ad fontes!", cuius dicitur Erasmus ille Roterodamus auctor fuisse. Hoc die anni ultimo sententiam istam imperativam sive consilium quaesivi et ille immo potius verba  anno 1519 dixit haec: lampridem male habet eos efflorescere bonas literas, efflorescere linguas, reuiuiscere veteres authores, quos antehac exedebant tineae puluere opertos, mundum ad fontes ipsos reuocari .    Annum novum MMXXIV,  qui iam iam incipit, v obis omnibus, mihi fideles lectore...

De labore qui his mensibus me rapuit

Imagen
Quidem "labor improbus" his mensibus iam delapsis me ita rapuit ut de rebus politicis academicisque tantummodo cogitare atque agere possem. Labor ille politicus ad finem (Deo gratias!) pervenit et nunc ad pristinum statum redeo et liberatam me habeo.      Amicae Annae Elissae Radke, poetriae humanissima et insigni, gratias summas ago, quod carmen composuit hendecasyllabis Phalaeuciis puclhre concinnatum atque mihi dicatum. Honori maximo est mihi, etiamsi argumentum ex aliqua parte non sit verum: nam non desinam legere umquam eius carmina... ne in isto libro quidem facierum!       In Scritporio Academico Latinum hoc, quod in rete omnium gentium in lucem edo, locus praecipuus habet. Ecce vobis:      Cum Sandra desiit legere carmina mea        in Libro facierum        Miror, quo labor improbus fidelem       lectricem rapiat meamque amicam,       ut desiverit ill...

De mammis et papillis muliebribus

Imagen
Cerevisia "Mamma" inscripta.          Nuper ex terra Belgica redii salva incolumisque una cum familia (tredecim cognatis) post varios dies peregrinans per Bruxellam et Brugas et Antuerpiam et Lovainam. Iter iucundissimum fuit, de quo hodie tantum pauca dicam, maxime de quadam cerevisia Belgica, quam illic gustavi cum filia aliisque familiaribus.      Mirati quidem sumus pro cerevisiae nomine et pittacio et imagine, qua lagoena et pocula ornabatur, scilicet mammis et papillis, tamquam si foret aliquid cottidianum et usitatum. Aliquot dies post quam in patriam Hispanicam redii, apud nos controversia quaedam orta est, quia quaedam cantatrix clarissima , dum in concentu canebat, pro mulierum dignitate coram spectatoribus contionata est et defendit libertatem palam monstrandi mammas et papillas, sicut viris haec potestas est.            Multae voces contra hanc feminam sublatae sunt ab eis qui hoc carpebant et plurima in e...

'Laudum Ucrainae' altera editio

Imagen
Russiam nactus es, imperator barbarissime,  hanc orna atque cole humanitatem!        His verbis incipit praefatio a me conscripta, qua poetriae clarissimae Annae Elissae Radke ann 1940 natae librum c.t.  Laudes Ucrainae,  lectoribus omnium gentium commendo. Altera editio enim est, hoc anno in lucem prolata eaque aucta, cuius prior editio, de qua olim mentionem feci, anno 2022 typis commissa est.        Novissima haec editio quidem sexaginta et quinque carmina nunc continet, quae e sermone Latino in quinque linguas versa sunt, scilicet Germanice ab ipsa poetriae Anna Elissa Radke , Francogallice a poeta belga Alaeno van Dievoet , Polonice a Ioanna Rostropowicz , Ucrainice a Ludmylla Shevchenko atque Hispanice a me ipsa una cum quattuor discipulis meis qui quinque carmina transtulerunt.     Erasmus ille Roterodamus quidem olim Adagio quod est ' Spartam nactus es, hanc orna!' ante oculos hominum monstrabat errores regum p...

De prima symbola mea in 'Ephemeride' in memoriam Francisci Ibáñez, egregii delineatoris Hispani creatorisque 'Mortadeli et Philemonis'

Imagen
      Nova vobis nuntio, candidissimi lectores, lectrices fideles, quod prima symbola mea hodie in lucem edita est in Ephemeride , actis hebdomadalibus Latine scriptis anno 2004 Varsoviae natis, per rete divulgatis, ad omnia scitu digna spectantibus. Maximo honori mihi tribuit Albinus Flaccus, quippe qui me invitaverit ut ipsa quaedam "Chronica" meo nomine scriberem. Tempore subsicivo pro dolor careo ad scribendum negotiis academicis sepulta, sed aliquid exarare conabor, nam Latine legendo et scribendo indeque discendo fruor. Ecce vobis prima Chronica , quae etiam hoc in scriptorio insulso condam: *** Imago hinc desumpta     Belgis exstant Titinus et Milulus , quorum clarissima facinora anno 1930 a Georgio Hergé excogitata et picta sunt atque etiam hactenus in duobus libris a Caelesti Eichenseer in Latinum sermonem conversa et edita sunt: De Insula Nigra (1987) et De Sigaris pharaonis (1990).         Francogalli Asterigem et Obeligem ...